Ouvir Música

In Martyris Laurentii (latim)

Católicas

In martyris Laurentii non incruento proelio,
Armata pugnavit fides proprii cruoris prodiga.

Hic primum e septem viris qui stant ad aram proximi,
Levita sublimis gradu, et ceteris praestantior.

Hic dimicans fortissimus non ense praecinxit latus,
Hostile sed ferrum retro torquens in auctorem tulit.

Sic sancte Laurenti, tuam nos passionem quaerimus;
Quod quisque supplex postulat, fert impetratum prospere.

Dum cael'inenarabili allectus urbi municeps,
Aetern'in arce curiae gestas coronam civicam.

Honor Patri cum Filio, et Spiritu paraclito,
Qui nos tuis suffragiis ditent perenni laurea.
Editar playlist
Apagar playlist
tem certeza que deseja deletar esta playlist? sim não

Momentos

Playlists Relacionadas

Ver mais playlists →

O melhor de 3 artistas combinados