Ouvir Música

Vox Patris Caelestis (latim)

Católicas

Vox Patris caelestis ad sacram virginem Mariam,
Filii eius genitricem, in eius migratione
A corpore mortali, in hiis verbis prorumpens:
Tota pulchra es, amica mea, mihi amabilissima
Annae prolis, virgo sacratissima Maria,
Et macula ab ineunte conceptionis tuae instanti
Vel usquam non est in te.

Favus distillans labia tua ex corde purissimo
Verba mira dulcedinis spiritualis gratia:
Iam enim hiems terreni frigoris et miseria transiit:
Flores aeternae felicitatis et salutis mecum tibi
Ab aeterna praeparatae olfacere et sentire apparuerunt.

Vineae florentes
Odorem caelestis ambrosianae dulcedinis dederunt,
Et vox turturis, quae mea, tui dilectissimi amatoris,
Sola est exoptatio te amplecti,
Audita est in terra nostra tali sonante gratia.

Surge, propera, amica mea, columba mea,
Formosa mea de terra longinqua miseriis plena,
Et veni in terram quam monstravero tibi.

Veni de corpore mortali, et induam te,
Mea corcula, vestitu deaurato circumdata
Varietate caelestis gloriae.

Veni ad me, dilectissimum amatorem tuum, prae
Omnibus adamata, et ponam in te thronum meum,
Quia concupivi speciem tuam.

Veni de Libano, monte mundano
Quaquam altissimo humanae contemplationis,
Ad montem Sion, ubi innocentes manibus
Et corde ascendere deberent.

Veni ad me, Assuerum verum, Esther,
Mea nobilissima, pro populo tuo oratura,
Mecum in aeternum manere et delectare.

Te omnes caeli cives
Summo desiderio exoptant videre.
Veni, caelesti gloria coronaberis. Amen.
Editar playlist
Apagar playlist
tem certeza que deseja deletar esta playlist? sim não