Ouvir Música

Puer Natus In Bethlehem

Católicas

Puer natus in Bethlehem
Unde gaudet Jerusalem
Alleluia

In cordis jubilo
Christum natum adoremus
Cum novo cantico

Assumpsit carnem Filius
Dei Patris altissimus
Alleluia

Per Gabrielem nuntium
Virgo concepit Filium
Alleluia

Tamquam sponsus de thalamo
Processit Matris utero
Alleluia

Hic iacet in praesepio
Qui regnat sine termino
Alleluia

Cognovit bos et asinus
Quod puer erat Dominus
Alleluia

Et Angelus pastoribus
Revelat quod sit Dominus
Alleluia

Reges de Saba Veniunt
Aurum thus myrrham offerunt
Alleluia

Intrantes domum invicem
Novum salutant Principem
Alleluia

De Matre natus Virgine
Sine virili semine
Alleluia

Sine serpentis vulnere
De nostro venit sanguine
Alleluia

In carne nobis similis
Peccato sed dissimilis
Alleluia

Ut redderet nos homines
Deo et sibi similes
Alleluia

In hoc natali gaudio
Benedicamus Domino
Alleluia

Laudetur sancta Trinitas
Deo dicamus gratias
Alleluia
Editar playlist
Apagar playlist
tem certeza que deseja deletar esta playlist? sim não