Fama Tuba

Helium Vola

Fama tuba dante sonum
Excitata vox preconum
Clamat viris regionum
Advenire virum bonum,

Ego caput fero pronum,
Tamquam frater sim latronum,
Reus, inops rationum,
Sensus egens et sermonum.

Lacrimarum fluit rivus,
Quas effundo fugitivus
Intra cetum semivivus,
Tuus quondam adoptivus;

Nomen vatis vel personam
Manifeste non exponam;
Sed quem fuga fecit Ionam,
Per figuram satis bonam
Ionae nomen ei ponam.

Voluptate volens frui
Comparabar brute sui
Nec cum sancto sanctus fui.
Unde timens iram tui.
Editar playlist
Apagar playlist
tem certeza que deseja deletar esta playlist? sim não

Momentos

O melhor de 3 artistas combinados