Ouvir Música

Emmanuel

Loreena McKennitt

Veni, veni, Emanuel:
Captivum solve Israel,
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei Filio

Gaude! Gaude! Emanuel
Nascetur pro te, Israel.

Veni veni, O Oriens;
Solare nos adveniens;
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.
Gaude! Gaude! Emanuel
Nascetur pro te, Israel.

Veni, Clavis Davidica;
Regna reclude celica;
Fac iter tutum superum,
Et claude vias inferum.

Gaude! Gaude! Emanuel
Nascetur pro te, Israel.

Veni, veni, Adonai,
Qui populo in Sina
Legem dedisiti vertice
In maiestate glorie.

Gaude! Gaude! Emanuel
Nascetur pro te, Israel.

Editar playlist
Apagar playlist
tem certeza que deseja deletar esta playlist? sim não

Momentos

O melhor de 3 artistas combinados