Ouvir Música

Beatus Vir

Vivaldi

Beatus vir qui timet Dominum:
In mandatis ejus volet nimis.
Potens in terra erit semen ejus:
Generatio rectorum,
Benedicetur.
Gloria et divitiae in domo ejus:
Et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Exortum est in tenebris
Lumen rectis misericors,
Et miserator et justus.
Jucundus homo qui miseretur et commodat,
Disponet sermones suos in judicio:
Quia in aeternum
Non commovebitur.
In memoria aeterna erit justus:
Ab auditione mala
Non timebit.
Paratum cor ejus sperare in Domino
Confirmatum est cor ejus:
Non commovebitur,
Donec despiciat inimicos suos.
Dispersit dedit pauperibus:
Justitia ejus manet in saeculum saeculi:
Cornu ejus exaltabiute in gloria.
Peccator videbet et irascetur,
Dentibus suis fremet, et tabescet
Desiderium peccatorum peribit.
Gloria Patri, Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio,
Et nunc,
Et semper.
Et in saecula saeculorum.
Amen.
Editar playlist
Apagar playlist
tem certeza que deseja deletar esta playlist? sim não

Momentos

O melhor de 3 artistas combinados