Flamma

Qntal

Tempus est iocundum, o virgines!
modo congaudete, vos iuvenes!

Flos est puellarum, quam diligo,
et rosa rosarum, qua caleo.

Tua me confortat promissio,
tua me deportat negatio.

O, totus floreo!
iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

Tua mecum ludit, virginitas,
tua me detrudit simplicitas.

Veni, domicella, cum gaudio!
veni, veni, bella! iam pereo!
Editar playlist
Apagar playlist
tem certeza que deseja deletar esta playlist? sim não

Momentos

O melhor de 3 artistas combinados